- FERREIRA
- FERREIRAnomen Familiae in Hispania illustris, quae Portugallicae stirpis est ramus. Cum enim e naturalibus liberis Regum tres praecipuae lineae descenderint, prima a Dionysio Dn. de Cifuentes et deinde Alba de Termes; Petri Regis ex Agnete de Castro filio: Media Bragantina fuit, cuius auctor erat Alphonsus D. Bragantiae ac Com. de Barcellos, Ioh. I. Regis nothus. Eius enim maior natu fil. Ferdinandus I. post Patrem Ducatum obtinuit, genitor trium filiorum; quorum prunus Ferdinandus II. Duces continuavit: Tertius fuit Alphonsus, a quo Comites de Faro, Odemira, atqueve Vimiero, cogn. de Faro, et Norogna orti sunt: Medius Alvarus Dn. de Ferreira, numerosam posteritatem habuit, in qua alii cum nomine de Mello, Marchiones de Ferreira atqueve Comites de Tentugal, alii Marchiones de la Tour de Laguna, alii Com. de Gelves, alii demum Duc. de Veragua, et Marchiones de Iamaca appellati sunt. Et quidem, quod Marchiones de Ferreira attinet, Alvari praefati, ex Philippa de Mello, fil. Rodericus de Mello, March. de Ferreira, Com. de Tentugal, ex Eleonora de Almeida, genuit Franciscum I. quo et Eugeniâ Braganitinâ, natus Nunius Alvarus, ex Mariana Moscosco suscepit Franciscum II. de Mello March. de Ferreira, Com. de Tentugal (qui maritus primo Mariae filiae Lupi Oforii Com. de Altamira; dein Iohannae fuit, Antonio Pimentello March. de Tabara genitae) Rodericum Archiep. Eborensem (defunctum A. C. 1642) Eleonoram (ux. Emanuelis de Moura March. de Castello Rodericr) et Iohannem N. Manricio de Silva March. de Portalegra, nuptam. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. P. II. p. 43. et in Indice: tertiam vero lineam e Portugalliae nothis oriundam, suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.